Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. CULTA mihi est pietas patre primum et matre vocatis,
  2. dici set refugit tertius Arborius,
  3. quem primum memorare nefas mihi patre secundo,
  4. rursum non primum ponere paene nefas,
  5. temperies adhibenda, et proximus ille vocandus1
  6. ante alios, quamquam patre secundus erit.
  7. v.1.p.62
  8. tu frater genetricis et unanimis genitori,
  9. et mihi qui fueris, quod pater et genetrix,
  10. qui me lactantem, puerum iuvenemque virumque
  11. artibus ornasti, quas didicisse iuvat —
  12. te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae,
  13. te Narbonensis Gallia praeposuit,
  14. ornasti cuius Latio sermone tribunal
  15. et fora Hiberorum quaeque Novem populis,
  16. hinc tenus Europam fama crescente petito
  17. Constantinopolis rhetore te viguit,
  18. tu per mille modos, per mille oracula fandi
  19. doctus, facundus, tu celer, atque memor,
  20. tu, postquam primis placui tibi traditus annis,
  21. dixisti nato me satis esse tibi. me tibi,