Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. quae genita est mihi paene soror,
  2. filia nam fuit haec amitae,
  3. quam celebrat sub honore pio
  4. nenia carmine funereo.
  1. AEMILIA et, vix nota mihi soror, accipe questus,
  2. debent quos cineri maesta elegea tuo.
  3. coniunxit nostras aequaeva infantia cunas,
  4. uno quamvis tu consule maior eras.
  5. invida set nimium Lachesis properata peregit
  6. tempora et ad manes funera acerba dedit,
  7. praemissa ergo vale manesque verere parentum,
  8. qui maiore aevo quique minore venit.