Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. et mihi, quod potuit, quamvis de paupere summa,
  2. mater uti, adtribuit.
  3. ergo commemorata have maestumque vocata
  4. pro genetrice vale.
  1. ET amita Veneria properiter obiit:
  2. cui brevia melea modifica recino:
  3. cinis ut placidulus ab opere vigeat,
  4. celeripes adeat loca tacita Erebi.
  1. PARVA etiam fuit Idalia,
  2. nomine praedita quae Paphiae
  3. et speciem meruit Veneris;
  4. quae genita est mihi paene soror,
  5. filia nam fuit haec amitae,
  6. quam celebrat sub honore pio
  7. nenia carmine funereo.
  1. AEMILIA et, vix nota mihi soror, accipe questus,