Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. QUIN et funereis amitam inpertire querellis,
  2. Musa, Cataphroniam.
  3. innuba devotae quae virginitatis amorem
  4. parcaque anus coluit:
  5. v.1.p.92
  6. et mihi, quod potuit, quamvis de paupere summa,
  7. mater uti, adtribuit.
  8. ergo commemorata have maestumque vocata
  9. pro genetrice vale.
  1. ET amita Veneria properiter obiit:
  2. cui brevia melea modifica recino:
  3. cinis ut placidulus ab opere vigeat,
  4. celeripes adeat loca tacita Erebi.