Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. nomen, quod casus dederat (quia fistula primum
  2. pastorale melos concinuit genito),
  3. sero intellectum vitae brevis argumentum:
  4. spiritus adflatis quod fugit e calamis,
  5. occidis emissae percussus pondere testae,
  6. abiecit tecto quam manus artificis.
  7. non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti
  8. certa fuit fati suppositura reum.
  9. heu, quae vota mihi, quae rumpis gaudia. Pastor!
  10. illa meum petiit tegula missa caput,