Parentalia
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- PRIMUS in his pater Ausonius, quem ponere primum,
- etsi cunctetur filius, ordo iubet,
- cura dei, placidae functus quod honore senectae
- undecies binas vixit Olympiadas.
- omnia, quae voluit, qui prospera vidit: eidem,
- optavit quidquid, contigit, ut voluit,
- non quia fatorum nimia indulgentia, sed quod
- tam moderata illi vota fuere viro.
- quem sua contendit septem sapientibus aetas,
- quorum doctrinam moribus excoluit,
- viveret ut potius quam diceret, arte sophorum,
- quamquam et facundo non rudis ingenio,
- praeditus et vitas hominum ratione medendi
- porrigere et fatis amplificare moras,
- inde et perfunctae manet haec reverentia vitae,
- aetas nostra illi quod dedit hunc titulum:
- ut nullum Ausonius, quem sectaretur, habebat,
- sic nullum, qui se nunc imitetur, habet.
v.1.p.60