Ordo Urbium Nobilium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. NON erat iste locus: merito tamen aucta recenti,
  2. nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
  3. Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
  4. moenibus et portu celeberrima, sed magis illud
  5. eminet, extremo quod te sub tempore legit,
  6. solveret exacto cui sera piacula lustro
  7. Maximus, armigeri quondam sub nomine lixa.
  8. felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi
  9. punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.
  10. v.1.p.276
  1. PANDE, duplex Arelate, tuos blanda hospita portus,
  2. Gallula Roma Arelas, quam Narbo Martius et quam
  3. accolit Alpinis opulenta Vienna colonis,
  4. praecipitis Rhodani sic intercisa fluentis,
  5. ut mediam facias navali ponte plateam,
  6. per quem Romani commercia suscipis orbis
  7. nec cohibes, populosque alios et moenia ditas,
  8. Gallia quis fruitur gremioque Aquitania lato.
  1. CARA mihi post has memorabere, nomen Hiberum,