Ordo Urbium Nobilium
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- ARMIPOTENS dudum celebrari Gallia gestit
- TREVERICAEque urbis solium, quae proxima Rheno
- pacis ut in mediae gremio secura quiescit,
- imperii vires quod alit, quod vestit et armat,
- lata per extentum procurrunt moenia collem:
- largus tranquillo praelabitur amne Mosella,
- longinqua omnigenae vectans conmercia terrae.
v.1.p.272
- ET MEDIOLANI mira omnia, copia rerum,
- innumerae cultaeque domus, facunda virorum
- ingenia et mores laeti; tum duplice muro
- amplificata loci species populique voluptas
- circus et inclusi moles cuneata theatri;
- templa Palatinaeque arces opulensque moneta
- et regio Herculei celebris sub honore lavacri;
- cunctaque marmoreis ornata peristyla signis
- moeniaque in valli formam circumdata limbo:
- omnia quae magnis operum velut aemula formis
- excellunt: nec iuncta premit vicinia Romae.