Mosella
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- cum vada lene meant liquidarum et lapsus aquarum
- prodit caerulea dispersas luce figuras:
- quod sulcata levi crispatur harena meatu,
- inclinata tremunt viridi quod gramina fundo:
- usque sub ingenuis agitatae fontibus herbae
- vibrantes patiuntur aquas lucetque latetque
- calculus et viridem distinguit glarea muscum,
- tota Caledoniis talis patet ora Britannis,
- cum virides algas et rubra corallia nudat
- aestus et albentes concharum germina bacas,
- delicias hominum, locupletibus atque sub undis
- adsimulant nostros imitata monilia cultus:
- haud aliter placidae subter vada laeta Mosellae
- detegit admixtos non concolor herba lapillos.
- Intentos tamen usque oculos errore fatigant
- interludentes, examina lubrica, pisces,
- sed neque tot species obliquatosque natatus
- quaeque per adversum succedunt agmina flumen,
- nominaque et cunctos numerosae stirpis alumnos
- edere fas aut ille sinit, cui cura secundae
v.1.p.230