Mosella
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- conditor Euboicae, casus quem fingere in auro
- conantem Icarios patrii pepulere dolores:
- non Philo Cecropius, non qui laudatus ab hoste
- clara Syracosii traxit certamina belli,
- forsan et insignes hominumque operumque labores
- hic habuit decimo celebrata volumine Marcei
- hebdomas, hic clari viguere Menecratis artes
- atque Ephesi spectata manus vel in arce Minervae
- Ictinus, magico cui noctua perlita fuco
- adlicit omne genus volucres perimitque tuendo.
- conditor hic forsan fuerit Ptolomaidos aulae
- Dinochares, quadrata cui in fastigia cono
- surgit ipsa suas consumit pyramis umbras,
- iussus ob incesti qui quondam foedus amoris
- Arsinoen Pharii suspendit in aere templi.
- spirat enim tecti testudine virus achates
- adflatamque trahit ferrato crine puellam.
- Hos ergo aut horum similes est credere dignum
- Belgarum in terris scaenas posuisse domorum,
- molitos celsas fluvii decoramina villas.
v.1.p.248