Mosella
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
Petis a me litteras longiores: est hoc in nos veri amoris indicium, sed ego, qui sim paupertini ingenii mei conscius, Laconicae malo studere brevitati, quam multiiugis paginis infantiae meae maciem publicare. nec mirum, si eloquii nostri vena tenuata est, quam dudum neque ullius poematis tui neque pedestrium voluminum lectione iuvisti. unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati faenoris credidisti? volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum divinis a te versibus consecratus: sed tantum nostra ora praelabitur. cur me istius libelli, quaeso, exortem esse voluisti? aut ἀμουσότεροσ tibi videbar, qui iudicare non possem, aut certe malignus, qui laudare nescirem. itaque vel ingenio meo plurimum vel moribus derogasti. et tamen contra interdictum tuum vix ad illius operis arcana perveni, velim tacere, quid sentiam; velim iusto de te silentio vindicari; sed admiratio scriptorum sensum frangit iniuriae.
Novi ego istum fluvium, cum aeternorum principum iam pridem signa comitarer, parem multis,