Liber Protrepticus ad Nepotem
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Thessalico permixtus equo nec pinifer Atlans
- Amphitryoniadem puerum, set blandus uterque
- mitibus adloquiis teneros mulcebat alumnos.
- tu quoque ne metuas, quamvis schola verbere multo
- increpet et truculenta senex gerat ora magister:
- degeneres animos timor arguit, at tibi consta
- intrepidus, nec te clamor plagaeque sonantes,
- nec matutinis agitet formido sub horis.
- quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellex
- virgea, quod fallax scuticam praetexit aluta,
- quod fervent trepido subsellia vestra tumultu,
- pompa loci et vani fucatur scaena timoris.
- haec olim genitorque tuus genetrixque secuti
- securam placido mihi permulsere senectam.
- tu senium, quodcumque superlabentibus annis
- fata dabunt, qui nomen avi geris, indole prima,
- prime nepos, vel re vel spe mihi porge fruendum.
- nunc ego te puerum, mox in iuvenalibus annis
- iamque virum cernam, si fors ita iusserit; aut si
- invidia est, sperabo tamen, nec vota fatiscent,
v.2.p.76