Griphus Ternarii Numeri
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi.
- Geryones triplices, triplex conpago Chimaerae:
- Scylla triplex, commissa tribus: cane, virgine, pisce.
- Gorgones Harpalycaeque et Erinyes agmine temo,
- et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae,
- quarum tergemini fatalia carmina libri,
- quos ter quinorum servat cultura virorum.
- Ter bibe. tris numerus super omnia, tris deus unus.
- hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,
- ter decies ternos habeat deciesque novenos.