Epitaphia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. QUAE regina fui, quae claro nata Dymante,
  2. quae Priami coniunx, Hectora quae genui,
  3. hic Hecuba iniectis perii superobruta saxis,
  4. set rabie linguae me tamen ulta prius.
  5. fidite ne regnis et prole et stirpe parentum,
  6. quicumque hoc nostrum σῆμα κυνὸς legitis.
  1. TROAS Achilleo coniuncta Polyxena busto
  2. malueram nullo caespite functa tegi.
  3. non bene discordes tumulos miscetis, Achivi:
  4. hoc violare magis, quam sepelire fuit.