Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Dum res et aetas et sororum
- νήματα πορφύρεα πολέκηται.
- Ῥωμαίων ὕπατοσ ἀρεταλόγῳ ἠδὲ,
- Αὐσόνιοσ Παύλῳ: σπεῦδε φίλους ἰδέειν.
- Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam.
- te propter campos incolo Santonicos;
- congressus igitur nostros pete. si tibi cura.
- quae mihi, conspectu iam potiere meo.
- sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aevo;
- ut salvum videam, sat cito te video.
- si post infaustas vigor integratus habenas
- et rediit membris iam sua mobilitas,
- si riguam laetis recolis Pipleida Musis.
- iam vates et non flagrifer Automedon.
- pelle soporiferi senium nubemque veterni
- atque alacri mediam carpe vigore viam.
- sed cisium aut pigrum cautus conscende veraedum:
- non tibi sit raedae, non amor acris equi.
- cantheris moneo male nota petorrita vites.
- ne celeres mulas ipse Metiscus agas.
v.2.p.28