Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. aut Eborac mixtus pelago quae protegit amnis,
  2. ut multo iaceant algarum obducta recessu:
  3. aspera quae testis et dulcia, farris opimi.
  4. Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti,
  5. et quae Pictonici legit accola litoris, et piae
  6. mira Caledoniis nonnunquam detegit aestus.
  7. v.2.p.16
  8. accedunt, quae fama recens Byzantia subter
  9. litora et insana generata Propontidis acta
  10. promoti celebrata ducis de nomine laudat.
  11. Haec tibi non vates, non historicus neque toto
  12. orbe vagus conviva loquor, set tradita multis,
  13. ut solitum, quotiens dextrae invitatio mensae
  14. sollicitat lencm comi sermone Lyaeum.
  15. haec non per vulgum mihi cognita perque popinas
  16. aut parasitorum collegia Plautinorum,
  17. set festos quia saepe dies partim ipse meorum
  18. excolui inque vicem conviva vocatus adivi.
  19. natalis si forte fuit sollemnis amico
  20. coniugiove dapes aut sacra repotia patrum.
  21. audivi meminique bonos laudare frequentes.