Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Alcinoique habuit nitidae eutis uncta iuventus.1
  2. enumerabo tamen famam testesque secutus
  3. pro studiis hominum semper diversa probantum.
  4. Set mihi prae cunetis lectissima, quae Medulorum
  5. educat Oceanus, quae Burdiga lensia nomen
  6. usque ad Caesareas tulit admiratio mensas,
  7. non laudata minus, nostri quam gloria vini.
  8. haec inter cunctas palmam meruere priorem,
  9. omnibus ex longo cedentibus: ista et opimi
  10. visceris et nivei dulcique tenerrima suco
  11. miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.
  12. proxima sint quamvis, sunt longe proxima multo
  13. ex intervallo, quae Massiliensia, portum
  14. quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentia