Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. auribus effuso semper rea lingua veneno,
  2. non obitu adfligar cuiusquam aut funere crescam,
  3. invideam numquam cuiquam nec mentiar umquam,
  4. adsit laeta domus epulisque adludat inemptis
  5. venia satur fidusque comes nitidusque minister,
  6. morigera et coniunx caraque ex coniuge nati.
  7. Moribus haec castis tribuit deus: hi sibi mores
  8. perpetuam spondent ventura in saecula vitam.

    Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset aput unanimitatem

    v.2.p.150
    tuam aliquid conloquendi et aliquod sermoni huic obsequium viderer adiungere, panculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi. quarum eum erubescerem paucitatem, plura etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus. sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ae familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas nec odiosa garrulitas.

  1. Sume igitur pastas dumoso in rure volucres,
  2. quas latitans filicis sub tegmine callidus anceps,