Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- nihil adferentes, ut salutem conferant,
- quod veritatem detegat.
- quid enim tenere vel bonum aut verum queant,
- qui non tenent summae caput,
- veri bonique fomitem et fontem deum,
- quem nemo nisi in Christo videt?
- Hic veritatis lumen est, vitae via,
- vis, mens, manus, virtus patris,
- sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,
- natus deo, mundi sator,
- mortalitatis vita nostrae et mors necis.
- magister hic virtutium,
- deusque nobis atque pro nobis homo,
- nos induendus induit,
- aeterna iungens homines inter et deum
- in utrumque se commercia,
- hic ergo nostris ut suum praecordiis
- vibraverit eaelo iubar,
- abstergit aegrum corporis pigri situm
- habitumque mentis innovat:
v.2.p.128