Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- persuasumque dei monitis aeterna parari
- praemia mortali damnis praesentibus empta,
- non reor id sancto sic displicuisse parenti,
- mentis ut errorem credat sic vivere Christo,
- ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius
- erroris, stultus diversa sequentibus esse
- nil moror, aeterno mea dum sententia regi
- sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri,
- temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra:
- quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse.
- ipse obit atque illi suus est comitabilis error
- cumque suo moriens sententia iudice transit.
- Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
- cura sit ad domini praeceptum vivere Christi,
- sera erit exutis homini querimonia membris,
- dum levia humanae metuit convicia linguae,
- non timuisse graves divini iudicis iras:
- quem patris aeterni solio dextraque sedentem,
- omnibus impositum regem et labentibus annis
- venturum, ut cunctas aequato examine gentes