Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. multa loquens et cuncta silens non ambo placemus.
  2. nec possum reticere, iugum quod libera numquam
  3. fert pietas nec amat blandis postponere verum,
  4. vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores?
  5. Vasconis hoc saltus et ninguida Pyrenaei
  6. hospitia et nostri facit hoc oblivio caeli?
  7. inprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus!
  8. te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat,
  9. te belli sedem repetat Sertorius exul.
  10. ergo meum patriaeque decus columenque senati
  11. Birbilis aut haerens scopulis Calagorris habebit,
  12. aut quae deiectis iuga per seruposa ruinis
  13. arida torrentem Sicorim despectat Hilerda?
  14. hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem