Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- inserere antiquis aevi melioris amicis.
- cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi
- iam minor et promissa obiens vadimonia Damon.
- nos documenta magis felicia, qualia magnus
- Scipio longaevique dedit sapientia Laeli:
- nos studiis animisque isdem miracula cunctis,
- hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aevo.
- ocius illa iugi fatalis solvere lora
- Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis
- principiis et utroque caput celantia nodo.
- Grande aliquod verbum nimirum diximus, ut se
- inferret nimiis vindex Rhamnusia votis;
- Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis
- grandia verba premens ultrix dea Medica belli
- sistere Cecropidum in terris monumenta paranti
- obstitit et Graio iam iam Agenda tropaeo
- ultro etiam victis Nemesis stetit Attica Persis.
- Quae tibi Romulidas proceres vexare libido est?
- in Medos Arabasque tuos per nubila et atrum
- perge chaos: Romana procul tibi nomina sunto.