Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Euryalumque suo socium secernere Niso;
  2. v.2.p.102
  3. te suadente fugam Pylades liquissct Oresten
  4. nec custodisset Siculus vadimonia Damon.
  5. quantum obleetamen populi, quae vota bonorum
  6. sperato fraudata bono! gratantia cuncti
  7. verba loquebantur: iam nomina nostra parabant
  8. inserere antiquis aevi melioris amicis.
  9. cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi
  10. iam minor et promissa obiens vadimonia Damon.
  11. nos documenta magis felicia, qualia magnus
  12. Scipio longaevique dedit sapientia Laeli:
  13. nos studiis animisque isdem miracula cunctis,
  14. hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aevo.
  15. ocius illa iugi fatalis solvere lora
  16. Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis