Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

    Quanto me adfecit beneficio non delata equidem, sed suscepta mea querimonia, Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti, addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius

    v.2.p.88
    praestitisti, scis autem me id nomen muriae. quod in usu vulgi est, nec solere nec posse dicere, cum scientissimi veterum et Graeca vocabula fastidientes Latinum in gari appellatione non habeant, sed ego, quocumque nomine liquor iste sociorum vocatur,
    1. Iam patinas implebo meas, ut parcior ille
    2. maiorum mensis applaria sucus inundet.
    Quid autem tam amabile tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defrudas? o melle dulcior, o Gratiarum venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! sed haec atque alia huius modi documenta liberalis animi aliquis fortasse et aliquando, quamvis rarus: illud de epistularum tuarum eruditione, de poematis iucunditate, de inventione et concinnatione iuro omnia nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur mutandum, de quo opusculo, ut iubes, faciam, exquisitim universa limabo et quamvis per te manus summa contigerit, caelum superfluae expolitionis adhibebo, magis ut tibi paream, quam ut perfectis aliquid adiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum
    v.2.p.90
    putavi, dum illud, quod a me heroico metro desideras, incohatur. isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi, quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt, vale.

  1. Iambe Parthis et Cydonum spiculis,
  2. iambe pinnis alitum velocior,
  3. Padi mentis impetu torrentior,
  4. magna sonorae grandinis vi densior,
  5. flammis corusci fulminis vibratior,
  6. iam nunc per auras Persei talaribus
  7. petasoque ditis Arcados vectus vola. si vera
  8. fama est Hippocrene, quam pedis
  9. pulsu citatam cornipes fudit fremens,
  10. tu, fonte in ipso procreatus Pegasi,
  11. primus novorum metra iunxisti pedum
  12. sanctisque Musis concinentibus novem
  13. caedem in draconis concitasti Delium.
  14. Fer hanc salutem praepes et volucripes
  15. Paulini ad usque moenia, Hebromagum loquor,
  16. et protinus, iam si resumptis viribus
  17. alacri refecti corporis motu viget,