Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- nec par, nec impar, qui trochacus dicitur.”
- Haec fare cursim nec moratus pervola,
- a liquid reportans interim munusculi
- de largitate musici promptarii.
- Philon, meis qui vilicatus praediis,
- ut ipse vult, ἐπίτροποσ,
- (nam gloriosum Graeculus nomen putat.
- quod sermo fucat Dorius)
- suis querellis adserit nostras preces,
- quas ipse lentus prosequor.
- videbis ipsum, qualis adstet comminus,
- imago fortunae suae,
- carnis, comosus, hispidus, trux, atribux,
multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. nam quia nihil
v.2.p.94
poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam retundis: ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Hebroniagmn conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, inmature periclitatur expelli, quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliave qua navi usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Cureulionem Plauti pertinebit.Hoc quo facilius impetrarem, aut quo maiorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret, signavi autem, non, ut Plautus ait,
Per ceram et linum 1 litterasque interpretes;sed per poeticum characterem: magis notam inustam, quam signum impressum iudicares.
v.2.p.96