Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. blanda atque sancta caritatis nomina,
  2. haveque dicto dic vale, actutum et redi.
  3. Quod si rogabit, quid super scriptis novis
  4. maturus aevi nec rudis diiudicem:
  5. nescire dices, sed paratum iam fore
  6. heroicorum versuum plenum, essedum.
  7. cui subiugabo de molarum ambagibus,
  8. qui machinali saxa volvunt pondere,
  9. tripedes caballos terga ruptos verbere,
  10. his ut vehantur tres sodales nuntii,
  11. fors et rogabit, quos sodales dixeris
  12. simul venire? dic: “Trinodem dactylum
  13. vidi paratum crucianti canthcrio:
  14. spondeus illi lentipes ibat comes,
  15. paribus moratur qui locis cursum meum,
  16. mihique similis, semper adversus tamen,
  17. nec par, nec impar, qui trochacus dicitur.”
  18. Haec fare cursim nec moratus pervola,
  19. a liquid reportans interim munusculi
  20. de largitate musici promptarii.