Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. dic et magister, dic parens, dic omnia
  2. blanda atque sancta caritatis nomina,
  3. haveque dicto dic vale, actutum et redi.
  4. Quod si rogabit, quid super scriptis novis
  5. maturus aevi nec rudis diiudicem:
  6. nescire dices, sed paratum iam fore
  7. heroicorum versuum plenum, essedum.