Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- imitatus illum stirpis auctorem tuae,
- triplici furentem qui Chimaeram incendio
- supervolavit tutus igne proximo,
- dic te valere, dic: “salvere te iubet
- amicus et vicinus et fautor tuus,
- honoris auctor, altor ingenii tui.”
- dic et magister, dic parens, dic omnia
- blanda atque sancta caritatis nomina,
- haveque dicto dic vale, actutum et redi.
- Quod si rogabit, quid super scriptis novis
- maturus aevi nec rudis diiudicem:
- nescire dices, sed paratum iam fore
- heroicorum versuum plenum, essedum.
- cui subiugabo de molarum ambagibus,
- qui machinali saxa volvunt pondere,
- tripedes caballos terga ruptos verbere,
- his ut vehantur tres sodales nuntii,
- fors et rogabit, quos sodales dixeris
- simul venire? dic: “Trinodem dactylum
- vidi paratum crucianti canthcrio:
v.2.p.92