Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- iam succedentes quatiebat Luna inveneas,
- vinceret ut tenebras radiis velut aemula fratris;
- iam volucres hominumque genus superabile curis
- mulcebant placidi tranquilla oblivia somni;
- transierant Idus, medius suprema December
- tempora venturo properabat iungere Iano;
- et nonas decimas ab se Nox longa Kalendas
- iugiter acciri celebranda ad festa iubebat.
- Europamque Asiamque duo vel maxima terrae
- membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit
- Europae adiunctam, possit cum tertia dici,
- regnatas multis, quos fama oblitterat et quos
- barbara Romanae non tradunt nomina linguae —
- Illibanum Numidamque Avelim Parthumque Vononem
- et Cara num, Pellaea dedit qui nomina regum,
- quique magos docuit mysteria vana Nechepsos
- et qui regnavit sine nomine moxque Sesostris ---
Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere, medius fidius neque ego bene intellego: tamen suspieor. iam prima nox erat ante diem nonum decimum kal. Iam, eum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. his longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti tanta elegantia, solus ut mihi videare adsecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset, in his versibus ego ista collegi:
v.2.p.84