Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

Haec ad litteras tuas responsa sint: cetera, quae noscere aves, conpendi faciam; sic quoque iam longa est epistula. Iulianum tamen familiarem domus vestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, adlego; simul admoneo, ut, eum causam adventus eius agnoveris. iuves studium, quod ex parte fovisti. vale.

ETSI plerumque vera est aput parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patiatur, dum personarum spectare gratiam iudicatur, quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super viro honorabili Thalassio genero tuo verba sumenda sint. si parce decora morum eius adtingam. liventi similis existimabor: si iuste persequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes virum dignum te et per te familia consulari, quem fortuna honoris parti maiorem beneficiis suis repperit, emendatio animi et sanctitas potioribus iam paravit. vale.

v.2.p.12
  1. tandem eluctati retinacula blanda morarum