Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. non Helicone satae nec fonte caballi,
  2. set quae facundo de pectore Clementini
  3. inspirant vacuos aliena mente poetas?
  4. iure quidem: nam quis malit sua carmina dici,
  5. qui te securo possit proscindcre risu?
  6. v.2.p.46
  7. haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
  8. tu recita, et vere poterunt tua dicta videri.
  9. Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?
  10. mereatusne agitas leviore nomismate captans,
  11. insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat — albentis
  12. sevi globulos et pinguia cerae
  13. pondera Naryciamque picem scissamque papyrum
  14. fumantesque olidum, paganica lumina, taedas?
  15. An maiora gerens tota regione vagantes
  16. persequeris fures, qui te postrema timentes
  17. in partem praedamque vocent? tu mitis et osor
  18. sanguinis humani condonas crimina nummis
  19. erroremque vocas pretiumque inponis abactis
  20. bubus et in partem scelerum de iudice transis?
  21. An cum fratre vagos dumeta per avia cervos