Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. qui penthemimeren habent priorem
  2. et post semipedem duos iambos.
  3. sunt quos hexametri creant revulsi,
  4. ut penthemimeres prior locetur,
  5. v.2.p.52
  6. tum quod bucolice tome relinquit.
  7. sunt et quos generat puella Sappho:
  8. quos primus regit hippius secundus,
  9. ut eludat choriambon antibacchus.
  10. set iam non poteris, Theon, doceri,
  11. nec fas est mihi regio magistro
  12. plebeiam numeros docere pulpam.
  13. Verum protinus ede, quod requiro,
  14. nil quaero, nisi quod libris tenetur
  15. et quod non opicae tegunt papyri,
  16. quas si solvens, o poeta, nugas,
  17. totam trado tibi simul Vacunam,
  18. nec iam post metues ubique dictum:
  19. “Hic est ille Theon poeta falsus,
  20. bonorum mala carminum Laverna.”

expectaveram, ut rescriberes ad ea, quae dudum ioculariter luseram de cessatione tua valde impia et mea efflagitatione, cuius rei munus reciprocum quoniam in me colendo fastidisti, inventa inter tineas epistula vetere, quam de ostreis et musculis adfectata obscuritate condideram, quae adulescens temere fuderam, iam senior retractavi. set in eundem modum instaurata est satirica et ridicula conciunatio, saltem ut nunc respondeas novissimae cantilenae, qui illam noviciam silentio condemnasti.