Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- AUSONIUS, cuius ferulam nunc sceptra verentur,
- paganum Medulis iubeo salvere Theonem.
- Quid geris extremis positus telluris in oris,
- cultor harenarum vates, cui litus arandum
- oceani finem iuxta solemque cadentem,
- vilis harundineis cohibet quem pergula tectis
- et tinguit piceo lacrimosa colonica fumo?
- quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo — Musae
- non Helicone satae nec fonte caballi,
- set quae facundo de pectore Clementini
- inspirant vacuos aliena mente poetas?
- iure quidem: nam quis malit sua carmina dici,
- qui te securo possit proscindcre risu?
- haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
- tu recita, et vere poterunt tua dicta videri.
- Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?
- mereatusne agitas leviore nomismate captans,
- insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat — albentis
- sevi globulos et pinguia cerae
- pondera Naryciamque picem scissamque papyrum
v.2.p.46