Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Perge, o libelle, Sirmium
- et dic ero meo ac tuo
- have atque salve plurimum.
- quis iste sit nobis erus,
- nescis, libelle? an, cum scias.
- libenter audis, quod iuvat?
- possem absolute dicere,
- sed dulcius circumloquar
- diuque fando perfruar.
- hunc dico, qui lingua potens
- minorem Atridam praeterit
- orando pauca et musica:
- qui grandines Ulixei
- et mel fluentem Nestora
- concinnat ore Tulli;
- qui solus exceptis tribus
- eris erorum primus est
oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam expectatione consumptam, Probe, vir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse, apologos Titiani et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi. gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conteratur.
Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos. studio in te observantiae meae impudentissimo.
Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antelogium fabularum, garruli et deceptores. qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt, vale et me dilige.