Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. sic Gratianus hunc novum
  2. stirpi futurae copulet.”
  3. rata sunt futura, quae loquor:
  4. sic merita factorum iubent.
  5. Set iam ut loquatur Iulius,
  6. fandi modum invita accipe,
  7. volucripes dimetria,
  8. haveque dicto dic vale.
  1. PRIMUS iucundi foret 1 hic tibi fructus honoris
  2. Augustae faustum munus habere manus:
  3. proximus ex longo gradus est quaestoris amici
  4. curam pro strenis excubuisse tuis.
  5. v.2.p.42
  6. ergo interceptos regale nomisma Philippos
  7. accipe tot numero, quot duo Geryones;
  8. quot terni biiuges demptoque triente Camenae
  9. quotque super terram sidera zodiaci;
  10. quot commissa viris Romana Albanaque fata
  11. quotque doces horis quotque domi resides;
  12. ostia quot pro parte aperit stridentia circus
  13. excepto, medium quod patet ad stadium;