Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
MERUM mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae Iocatus accepi, erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas et sermonis mei non tam vera, quam blanda laudatio, quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. quippe ita facundia antistas ceteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra conprobas, ut libeat non tacere, si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere et magis imitator tui esse adloquii quam probator, simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est genuina in te bona tamquam adfectata laudare, unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium quem prae te diligam; sic vadatum me honorabili amore tenuisti.
Ergo tali negotio expcnde otium tuum et novis voluminibus ieiunia nostra sustenta, quod si iactantiae fugax garrulum iudicem pertimescis, praesta etiam tu silentium mihi, ut tuto simulem nostra esse, quae scripseris, vale.