Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. qualem igitur domino scierant placuisse Cytheren,
  2. talem fecerunt ferrea caela deam.”
  1. BUCULA sum, caelo genitoris facta Myronis
  2. aerea: nec factam me puto, sed genitam.
  3. sic me taurus init, sic proxima bucula mugit.
  4. sic vitulus sitiens ubera nostra petit.
  5. v.1.p.196
  6. miraris, quod fallo gregem? gregis ipse magister 5
  7. inter pascentes me numerare solet.
  1. UBERA quid pulsas frigentia matris aenae,
  2. o vitule, et sucum lactis ab aere petis?
  3. hunc quoque praestarem, si me pro parte parasset
  4. exteriore Myron, interiore deus.