Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. auxilium te nempe vocas, inseite magister?
  2. da rectum casum: iam solicismus eris.
  3. v.1.p.160
  1. EMPTIS quod libris tibi bibliotheca referta est,
  2. doctum et grammaticum te, Philomuse, putas?
  3. hoc genere et chordas et plectra et barbita condes:
  4. omnia mercatus eras citharoedus eris.
  1. reminisco Rufus dixit in versu suo:
  2. cor ergo versus, immo Rufus, non habet.
  1. RUETORIS haec Rufi statua est: nil verius: ipse est,
  2. ipse, adeo linguam non habet et cerebrum.