Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- EIUS UXOR
- LAIDAS et Glyceras, lascivae nomina famae.
- coniunx in nostro carmine eum legeret,
- ludere me dixit falsoque in amore iocari.
- tanta illi nostra est de probitate fides.
- UXOR, vivamus quod viximus, et teneamus
- nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:
- nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo;
- quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.
- Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis
- vincas Cumauam tu quoque Deiphoben;
- nos ignoremus, quid sit matura senectus.