Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- forsitan et caeli; si canis astra tenet.”
v.1.p.178
- CAPTUS FUERNT
- TAM segnis scriptor, quam lentus, Pergame, cursor,
- fugisti et primo captus es in stadio.
- ergo notas scripto tolerasti, Pergame, vultu
- et quas neglexit dextera, frons patitur.
- PERGAME, non recte punitus fronte subisti
- supplicium, lentae quod meruere manus.
- at tu, qui dominus, peccantia membra coherce:
- iniustum falsos excruciare reos.
- aut inscribe istam, quae non vult scribere, dextram,
- aut profugos ferri pondere nocte pedes.