Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- DICEBAM tibi: “Galla, senescimus; effugit aetas,
- utere rene tuo: casta puella anus est.”
- sprevisti. obrepsit non intellecta senectus
- nec revocare potes, qui periere, dies.
- nunc piget et querens, quod non aut ista voluntas
- tunc fuit, aut non est nunc ea forma tibi.
- da tamen amplexus oblitaque gaudia iunge
- da: fruar, et si non quod volo, quod volui.
- TRINACUM quondam currentem in litoris ora
- ante canes leporem caeruleus rapuit,
- at lepus: “ In me omnis terrae pelagique rapina est,
- forsitan et caeli; si canis astra tenet.”
v.1.p.178
- CAPTUS FUERNT
- TAM segnis scriptor, quam lentus, Pergame, cursor,
- fugisti et primo captus es in stadio.
- ergo notas scripto tolerasti, Pergame, vultu