Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos.
- Vane, quid adfectus faciem mihi ponere, pictor,
- ignotamque oculis sollicitare deam?
- Aeris et Linguae sum filia, mater inanis
- indicii, vocem quae sine mente gero.
- extremos pereunte modos a fine reducens,
- ludificata sequor verba aliena meis.
- auribus in vestris habito penetrabilis Echo:
- et, si vis similem pingere, pinge sonum.
- Cuius opus? Phidiae: qui signum Pallados, eius
- quique Iovem fecit; tertia palma ego sum. sum
- dea quae rara et paucis occasio nota.