Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- DANUNIUS penitis caput occultatus in oris
- totus sub vestra iam dicione fluo:
- qua gelidum fontem mediis effundo Suebis,
- imperiis gravidas qua seco Pannonias,
- et qua dives aquis Scythico solvo ostia ponto, 5
- omnia sub vestrum flumina mitto iugum.
- Augusto dabitur sed proxima palma Valenti:
- inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos.
v.1.p.174
- Vane, quid adfectus faciem mihi ponere, pictor,
- ignotamque oculis sollicitare deam?
- Aeris et Linguae sum filia, mater inanis
- indicii, vocem quae sine mente gero.
- extremos pereunte modos a fine reducens,
- ludificata sequor verba aliena meis.
- auribus in vestris habito penetrabilis Echo:
- et, si vis similem pingere, pinge sonum.