Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Cedere quae lato nescit fera saucia ferro
  2. armatique urget tela cruenta viri,
  3. quam grandes parvo patitur sub vulnere mortes
  4. et solam leti vim probat esse manum!
  5. mirantur casusque novos subitasque ruinas:
  6. nec contenta ictos letaliter ire per artus,
  7. coniungit mortes una sagitta duas.
  8. plurima communi pereunt si fulminis ictu,
  9. haec quoque de caelo vulnera missa putes.
  1. Illyricis regnator aquis, tibi, Nile, secundus
  2. Danuvius laetum pro fero fonte caput.
  3. v.1.p.172
  4. salvere Augustus iubeo, natumque patremque,
  5. armiferis alvi quos ego Pannoniis.
  6. nuntius Euxiuo iam nunc volo currere ponto,
  7. ut sciat hoc superum cura secunda Valens,
  8. caede, fuga, flammis stratos periisse Suebos
  9. nec Rhenum Gallis limitis esse loco.