Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Stulte, ab amore mori pateris: non vis ob amorem?
  2. Malo miser dici, quam miser atque reus.
  3. Suasi, quod potui: tu alios modo consule.Dic quos?
  4. “Quod sibi suaserunt, Phaedra et Elissa dabunt,
  5. quod Canace Phyllisque et fastidita Phaoni.” 1
  6. Hoc das consilium? tale datur miseris.
  1. ANIECTA in triviis inhumati glabra iaccbat
  2. testa hominis, nudum iam cute calvitium.
  3. v.1.p.168
  4. fleverunt alii: fletu non motus Aehilas,
  5. insuper et silicis verbere dissicuit.
  6. eminus ergo icto rediit lapis ultor ab osse
  7. auctorisque sui frontem oculosque petit,