Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- FAMA est fictilibus cenasse Agathoclea regem
- atque abacum Samio saepe onerasse luto,
- fereula geminatis cum poneret horrida 1 vasis
- et miseeret opes pauperiemque simul,
- quaerenti causam respondit: Rex ego qui sum
- Sicaniae, figulo sum genitore satus.
- fortunam reverenter habe, quicumque repente
- dives ab exili progrediere loco.
- TOXICA zelotypo dedit uxor moecha marito,
- nec satis ad mortem credidit esse datum,
- miscuit argenti letalia pondera vivi,
- cogeret ut celerem vis geminata necem,
- dividat haec si quis, faciunt discreta venenum;
- antidotum sumet, qui sociata bibet,
- ergo inter sese dum noxia pocula certant,
- cessit letalis noxa salutiferae.