Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- huius in arbitrio est, seu te invenescere cedro,
- seu iubeat duris vermibus esse cibum,
- huic ego. quod nobis superest ignobilis oti,
- deputo, sive legat, quae dabo, sive tegat.
v.1.p.156
- FAMA est fictilibus cenasse Agathoclea regem
- atque abacum Samio saepe onerasse luto,
- fereula geminatis cum poneret horrida 1 vasis
- et miseeret opes pauperiemque simul,
- quaerenti causam respondit: Rex ego qui sum
- Sicaniae, figulo sum genitore satus.
- fortunam reverenter habe, quicumque repente
- dives ab exili progrediere loco.