Epicedion in Patrem

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. iurare aut falsum dicere par habui.
  2. factio me sibi non, non coniuratio iunxit:
  3. sincero colui foedere amicitias,
  4. felicem scivi non qui, quod vellet, haberet,
  5. set qui per fatum non data non cuperet.
  6. non occursator, non garrulus, obvia cernens,
  7. valvis et velo condita non adii.
  8. famam, quae posset vitam lacerare bonorum,
  9. non finxi et, veram si scierim, tacui,
  10. ira procul, spes vana procul, procul anxia cura
  11. inque bonis hominum gaudia falsa procul.
  12. vitati coetus eiuratique tumultus
  13. et semper fictae principum amicitiae,
  14. deliquisse nihil numquam laudem esse putavi
  15. atque bonos mores legibus antetuli.
  16. irasci promptus properavi condere motum [*](35)
  17. atque mihi poenas pro levitate dedi.
  18. coniugium per lustra novem sine crimine concors
  19. unum habui: gnatos quattuor edidimus.
  20. prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, .