Ephemeris
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- inter captivos trahor exarmatus Alanos.
- templa deum sanctasque fores palatiaque aurea
- specto et Sarrano videor discumbere in ostro
- et mox fumosis conviva adcumbo popinis.
- Divinum perhibent vatem sub frondibus ulmi
- vana ignavorum simulacra locasse soporum
- et geminas numero portas: quae fornice eburno
- semper fallaces glomerat super aera formas:
- altera, quae veros emittit cornea visus,
- quod si de dubiis conceditur optio nobis,
- desse fidem laetis melius quam vana timeri,
- ecce ego iam malim falli; nam, dum modo semper
- tristia vanescant, potius caruisse fruendis,
- quam trepidare malis, satis est bene, si metus absit,
- sunt et qui fletus et gaudia controversum
- coniectent varioque trahant eventa relatu.
- Ite per oblicos caeli, mala somnia, mundos,
- inrequieta vagi qua difflant nubila nimbi;
- lunares habitate polos: quid nostra subitis
- limina et angusti tenebrosa cubilia tecti?
v.1.p.30