Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. partibus amissum quidquam desideret usus.
  2. pace fruar, securus agam, miracula terrae
  3. nulla putem, suprema dii cum venerit hora,
  4. nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.
  5. purus ab occultis cum te indulgente videbor,
  6. omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas
  7. iudicium sperare tuum; quod dum sua differt
  8. v.1.p.22
  9. tempora cunctaturque dies, procul exige saevum
  10. insidiatorem blandis erroribus anguem.
  11. Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,
  12. nate, aput aeternum placabilis adsere patrem,
  13. salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum,
  14. filius, ex vero verus, de lumine lumen,
  15. aeterno cum patre manens, in saecula regnans,
  16. consona quem celebrant modulati carmina David:[*]()
  17. et responsuris ferit aera vocibus amen.
  1. SATIS precum datum deo,
  2. quamvis satis numquam reis
  3. fiat precatu numinis.
  4. habitum forensem da, puer.